Fondare 179 Risultati per: Sion
Et aedificaverunt in tempore illo montem Sion per circuitum muros altos et turres firmas, ne quando venirent gentes et conculcarent ea, sicut antea fecerunt. (Liber I Maccabaeorum 4, 60)
Et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset, donec reverterentur in pace. (Liber I Maccabaeorum 5, 54)
Qui autem erant de castris regis, ascenderunt obviam illis in Ierusalem, et applicuit rex ad Iudaeam et montem Sion. (Liber I Maccabaeorum 6, 48)
Et intravit rex in montem Sion et vidit munitionem loci et rupit iuramentum, quod iuravit, et mandavit destruere murum in gyro. (Liber I Maccabaeorum 6, 62)
Et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion; et exierunt quidam ex sacerdotibus de sanctis et quidam ex senioribus populi salutare eum pacifice et demonstrare ei holocaustum, quod offerebatur pro rege. (Liber I Maccabaeorum 7, 33)
et dixit facientibus opera, ut exstruerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem: et ita fecerunt. (Liber I Maccabaeorum 10, 11)
Invaluit enim ipse et fratres eius et domus patris eius et expugnavit inimicos Israel ab eis; et statuerunt ei libertatem”. Et descripserunt in tabulis aereis et posuerunt in titulis in monte Sion. (Liber I Maccabaeorum 14, 26)
egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius et in die laetitiae cordis eius. (Canticum Canticorum 3, 11)
Et in tabernaculo sancto coram ipso ministravi, et sic in Sion firmata sum et in civitate similiter dilecta requievi, et in Ierusalem potestas mea. (Liber Ecclesiasticus 24, 15)
Reple Sion maiestate tua et gloria tua templum tuum. (Liber Ecclesiasticus 36, 16)
In diebus ipsius ascendit Sennacherib et misit Rabsacen et discessit, et sustulit manum suam in Sion et superbus factus est in exaltatione sua. (Liber Ecclesiasticus 48, 20)
Spiritu magno vidit ultima et consolatus est lugentes in Sion; usque in sempiternum ostendit futura (Liber Ecclesiasticus 48, 27)