Fondare 179 Risultati per: Sion
sed elegit tribum Iudae, montem Sion, quem dilexit. (Liber Psalmorum 78, 68)
Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion. (Liber Psalmorum 84, 8)
diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob. (Liber Psalmorum 87, 2)
Et de Sion dicetur: “Hic et ille natus est in ea; et ipse firmavit eam Altissimus”. (Liber Psalmorum 87, 5)
Audivit et laetata est Sion, et exsultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua, Domine. (Liber Psalmorum 97, 8)
Dominus in Sion magnus et excelsus super omnes populos. (Liber Psalmorum 99, 2)
Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi eius, quia venit tempus, (Liber Psalmorum 102, 14)
quia aedificavit Dominus Sion et apparuit in gloria sua. (Liber Psalmorum 102, 17)
ut annuntient in Sion nomen Domini et laudem eius in Ierusalem, (Liber Psalmorum 102, 22)
Virgam potentiae tuae emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum. (Liber Psalmorum 110, 2)
Canticum ascensionum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur, in aeternum manet. (Liber Psalmorum 125, 1)
Canticum ascensionum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus quasi somniantes. (Liber Psalmorum 126, 1)