pronađen 518 Rezultati za: Jesus festum tentorii
Et respondens Jesus ait illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 4)
Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? (Evangelium secundum Matthaeum 11, 7)
In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 25)
In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato: discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 1)
Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes: (Evangelium secundum Matthaeum 12, 15)
Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 25)
In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 1)
Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis: (Evangelium secundum Matthaeum 13, 34)
Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 53)
Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 57)
Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 13)
Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 16)