pronađen 518 Rezultati za: Jesus festum tentorii
Et factum est: cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 28)
Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo: mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 3)
Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 4)
Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 7)
Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 10)
Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 13)
Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem: (Evangelium secundum Matthaeum 8, 14)
Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 18)
Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 20)
Jesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 22)
Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 26)
Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide fili, remittuntur tibi peccata tua. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 2)