pronađen 240 Rezultati za: Sacerdotes
Banaias autem filius Ioiadae super Cherethi et Phelethi; filii autem David sacerdotes erant. (Liber II Samuelis 8, 18)
Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes; et omne verbum, quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus. (Liber II Samuelis 15, 35)
Sermo autem omnis Israel pervenerat ad regem in domo eius. Tunc rex David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes dicens: “Loquimini ad maiores natu Iudae dicentes: Cur estis novissimi ad reducendum regem in domum suam? (Liber II Samuelis 19, 12)
Siva autem scriba, Sadoc vero et Abiathar sacerdotes; (Liber II Samuelis 20, 25)
Banaias filius Ioiadae super exercitum; Sadoc autem et Abiathar sacerdotes; (Liber I Regum 4, 4)
Veneruntque cuncti senes Israel, et tulerunt sacerdotes arcam (Liber I Regum 8, 3)
et portaverunt arcam Domini et tabernaculum conventus et omnia vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo; et ferebant ea sacerdotes et Levitae. (Liber I Regum 8, 4)
Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum in Dabir templi, in sanctum sanctorum, subter alas cherubim; (Liber I Regum 8, 6)
Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini, (Liber I Regum 8, 10)
et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam; impleverat enim gloria Domini domum Domini. (Liber I Regum 8, 11)
Et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi. (Liber I Regum 12, 31)
Constituitque diem sollemnem in mense octavo, quinta decima die mensis, in similitudinem sollemnitatis, quae celebratur in Iuda. Et ascendit altare; sic fecit in Bethel, ut immolaret vitulis, quos fabricatus erat; constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum, quae fecerat. (Liber I Regum 12, 32)