pronađen 240 Rezultati za: Sacerdotes
Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis, id est universum concilium, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato. (Evangelium secundum Marcum 15, 1)
Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. (Evangelium secundum Marcum 15, 3)
Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. (Evangelium secundum Marcum 15, 10)
Similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant: “Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. (Evangelium secundum Marcum 15, 31)
et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum. (Evangelium secundum Lucam 24, 20)
Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt ad eum Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: “Tu quis es?”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 19)
Et quantum non est sine iure iurando; illi quidem sine iure iurando sacerdotes facti sunt, (Epistula ad Hebraeos 7, 20)
Et illi quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohibebantur permanere; (Epistula ad Hebraeos 7, 23)
His vero ita praeparatis, in prius quidem tabernaculum semper intrant sacerdotes sacrorum officia consummantes; (Epistula ad Hebraeos 9, 6)
et fecit nos regnum, sacerdotes Deo et Patri suo, ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. (Apocalypsis Ioannis 1, 6)
et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabunt super terram”. (Apocalypsis Ioannis 5, 10)
Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima! In his secunda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis. (Apocalypsis Ioannis 20, 6)