Liber Psalmorum, 104
1. alleluja confitemini Domino et invocate nomen ejus adnuntiate inter gentes opera ejus
2. cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia ejus
3. laudamini in nomine sancto ejus lætetur cor quærentium Dominum
4. quærite Dominum et confirmamini quærite faciem ejus semper
5. mementote mirabilium ejus quæ fecit prodigia ejus et judicia oris ejus
6. semen Abraham servi ejus filii Jacob electi ejus
7. ipse Dominus Deus noster in universa terra judicia ejus
8. memor fuit in sæculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes
9. quod disposuit ad Abraham et juramenti sui ad Isaac
10. et statuit illud Jacob in præceptum et Israël in testamentum æternum
11. dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestræ
12. cum essent numero breves paucissimos et incolas ejus
13. et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
14. non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges
15. nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari
16. et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit
17. misit ante eos virum in servum venundatus est Joseph
18. humiliaverunt in conpedibus pedes ejus ferrum pertransiit anima ejus
19. donec veniret verbum ejus eloquium Domini inflammavit eum
20. misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum
21. constituit eum dominum domus suæ et principem omnis possessionis suæ
22. ut erudiret principes ejus sicut semet ipsum et senes ejus prudentiam doceret
23. et intravit Israël in Ægyptum et Jacob accola fuit in terra Cham
24. et auxit populum ejus vehementer et firmavit eum super inimicos ejus
25. convertit cor eorum ut odirent populum ejus ut dolum facerent in servos ejus
26. misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum
27. posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham
28. misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos
29. convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
30. dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum
31. dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum
32. posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum
33. et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum
34. dixit et venit lucusta et bruchus cujus non erat numerus
35. et comedit omne fænum in terra eorum et comedit omnem fructum terræ eorum
36. et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum
37. et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
38. lætata est Ægyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos
39. expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem
40. petierunt et venit coturnix et panem cæli saturavit eos
41. disrupit petram et fluxerunt aquæ abierunt in sicco flumina
42. quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum
43. et eduxit populum suum in exultatione et electos suos in lætitia
44. et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt
45. ut custodiant justificationes ejus et legem ejus requirant