Löydetty 72 Tulokset: Gaudium
Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est. (Epistula II ad Corinthios 2, 3)
Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, (Epistula ad Galatas 5, 22)
Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei: (Epistula ad Philippenses 1, 25)
implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes, (Epistula ad Philippenses 2, 2)
Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, carissimi. (Epistula ad Philippenses 4, 1)
Quæ est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriæ? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus? (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 19)
vos enim estis gloria nostra et gaudium. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 20)
Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. (Epistulam ad Philemonem 1, 7)
Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis: (Epistula Iacobi 1, 2)
Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem. (Epistula Iacobi 4, 9)
Et hæc scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum. (Epistula I Ioannis 1, 4)
Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum: spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui: ut gaudium vestrum plenum sit. (Epistula II Ioannis 1, 12)