Löydetty 72 Tulokset: Gaudium
Non est census super censum salutis corporis, et non est oblectamentum super cordis gaudium. (Liber Ecclesiasticus 30, 16)
et ecce gaudium et lætitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: comedamus et bibamus, cras enim moriemur. (Liber Isaiae 22, 13)
cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ. (Liber Isaiae 24, 8)
Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia lætitia, translatum est gaudium terræ. (Liber Isaiae 24, 11)
Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum ; gaudium onagrorum, pascua gregum. (Liber Isaiae 32, 14)
Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum: gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus. (Liber Isaiae 35, 10)
Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus: et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. (Liber Isaiae 51, 3)
Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum: gaudium et lætitiam tenebunt ; fugiet dolor et gemitus. (Liber Isaiae 51, 11)
Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret: ponam te in superbiam sæculorum, gaudium in generationem et generationem: (Liber Isaiae 60, 15)
Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his quæ ego creo: quia ecce ego creo Jerusalem exsultationem, et populum ejus gaudium. (Liber Isaiae 65, 18)
Inventi sunt sermones tui, et comedi eos: et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in lætitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine Deus exercituum. (Liber Ieremiae 15, 16)
Tunc lætabitur virgo in choro, juvenes et senes simul: et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et lætificabo a dolore suo. (Liber Ieremiae 31, 13)