Fundar 49 Resultados para: victoria triumphi salus
TAU. Salus autem iustorum a Domino, et protector eorum in tempore tribulationis. (Liber Psalmorum 37, 39)
Festina in adiutorium meum, Domine, salus mea. (Liber Psalmorum 38, 23)
Nonne tu, Deus, qui reppulisti nos; et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris? Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. (Liber Psalmorum 60, 12)
Ego autem sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscipit me. (Liber Psalmorum 69, 30)
Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. (Liber Psalmorum 108, 13)
Longe a peccatoribus salus, quia iustificationes tuas non exquisierunt. (Liber Psalmorum 119, 155)
Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. (Liber Psalmorum 146, 3)
Et subducti sunt iniqui prae timore eius, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt; et prosperata est salus in manu eius. (Liber I Maccabaeorum 3, 6)
quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de caelo fortitudo est. (Liber I Maccabaeorum 3, 19)
Et facta est salus magna in Israel in die illa. (Liber I Maccabaeorum 4, 25)
Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quorum manum salus data est Israel. (Liber I Maccabaeorum 5, 62)
Ubi non adsunt dispositiones, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia. (Liber Proverbiorum 11, 14)