1. Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in conventu derisorum non sedit,

2. sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditatur die ac nocte.

3. Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non defluet, et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur.

4. Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.

5. Ideo non consurgent impii in iudicio, neque peccatores in concilio iustorum.

6. Quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit.





“Há alegrias tão sublimes e dores tão profundas que não se consegue exprimir com palavras. O silêncio é o último recurso da alma, quando ela está inefavelmente feliz ou extremamente oprimida!” São Padre Pio de Pietrelcina