Fundar 68 Resultados para: murum persequentem
Et dixit Eliachim et Sobna et Ioah ad Rabsacen: “Loquere ad servos tuos Aramaice; intellegimus enim. Ne loquaris ad nos Iudaice in auribus populi, qui est super murum”. (Liber Isaiae 36, 11)
Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum aereum contra omnem terram regibus Iudae, principibus eius et sacerdotibus et populo terrae; (Liber Ieremiae 1, 18)
Et dabo te populo huic in murum aereum fortem; et bellabunt adversum te et non praevalebunt, quia ego tecum sum, ut salvem te et eruam te, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 15, 20)
Domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldaei igni; et murum Ierusalem subverterunt. (Liber Ieremiae 39, 8)
et totum murum Ierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldaeorum, qui erat cum magistro satellitum. (Liber Ieremiae 52, 14)
HETH. Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion; tetendit funiculum, non avertit manum suam a perditione; et in luctum redegit antemurale et murum: pariter elanguerunt. (Lamentationes 2, 8)
Et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam in murum ferreum inter te et inter civitatem; et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam: signum est domui Israel. (Prophetia Ezechielis 4, 3)
Non ascendistis confractiones neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in proelio in die Domini. (Prophetia Ezechielis 13, 5)
Et ad ostia exedrarum, quae erant in via respiciente ad notum, ostium in capite viae, quae via erat ante murum protegentem per viam orientalem ingredientibus. (Prophetia Ezechielis 42, 12)
Sicut fortes currunt, quasi viri bellatores ascendunt murum; unusquisque in viis suis graditur, et non declinant a semitis suis. (Prophetia Ioel 2, 7)
Urbem ingrediuntur, in murum discurrunt, domos conscendunt, per fenestras intrant quasi fur. (Prophetia Ioel 2, 9)
mittam ignem in murum Gazae, et devorabit aedes eius; (Prophetia Amos 1, 7)