Fundar 314 Resultados para: malum tragoedia poenitentia
Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus; (Epistula ad Romanos 12, 17)
Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. (Epistula ad Romanos 12, 21)
Dei enim ministra est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time; non enim sine causa gladium portat; Dei enim ministra est, vindex in iram ei, qui malum agit. (Epistula ad Romanos 13, 4)
Dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo legis est dilectio. (Epistula ad Romanos 13, 10)
Noli propter escam destruere opus Dei! Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. (Epistula ad Romanos 14, 20)
Nam eos, qui foris sunt, Deus iudicabit. Auferte malum ex vobis ipsis! (Epistula I ad Corinthios 5, 13)
non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, (Epistula I ad Corinthios 13, 5)
Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum. (Epistula II ad Corinthios 5, 10)
Videte, ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini et in invicem et in omnes. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 15)
in verbo sano irreprehensibilem, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. (Epistula ad Titum 2, 8)
Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo, (Epistula ad Hebraeos 3, 12)
linguam autem nullus hominum domare potest, inquietum malum, plena veneno mortifero. (Epistula Iacobi 3, 8)