Fundar 42 Resultados para: laudem

  • et faciat te excelsiorem cunctis gentibus, quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam, ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est”. (Liber Deuteronomii 26, 19)

  • Et dixerunt Levitae Iesua et Cadmihel, Bani, Hasabneia, Serebia, Hodia, Sebania, Phethahia: “Surgite, benedicite Domino Deo vestro ab aetemo usque in aeternum, et benedicant nomini gloriae tuae excelso super omnem benedictionem et laudem. (Liber Nehemiae 9, 5)

  • Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. (Liber Psalmorum 8, 3)

  • Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam. (Liber Psalmorum 35, 28)

  • Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. (Liber Psalmorum 51, 17)

  • psalmum dicite gloriae nominis eius, glorificate laudem eius. (Liber Psalmorum 66, 2)

  • Ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam. (Liber Psalmorum 71, 14)

  • Nos autem, populus tuus et oves pascuae tuae, confitebimur tibi in saeculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam. (Liber Psalmorum 79, 13)

  • ut annuntient in Sion nomen Domini et laudem eius in Ierusalem, (Liber Psalmorum 102, 22)

  • Et crediderunt verbis eius et cantaverunt laudem eius. (Liber Psalmorum 106, 12)

  • Septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae. (Liber Psalmorum 119, 164)

  • ALLELUIA. Laudate Dominum, quoniam bonum est psallere Deo nostro, quoniam iucundum est celebrare laudem. (Liber Psalmorum 147, 1)


“Pobres e desafortunadas as almas que se envolvem no turbilhão de preocupações deste mundo. Quanto mais amam o mundo, mais suas paixões crescem, mais queimam de desejos, mais se tornam incapazes de atingir seus objetivos. E vêm, então, as inquietações, as impaciências e terríveis sofrimentos profundos, pois seus corações não palpitam com a caridade e o amor. Rezemos por essas almas desafortunadas e miseráveis, para que Jesus, em Sua infinita misericórdia, possa perdoá-las e conduzi-las a Ele.” São Padre Pio de Pietrelcina