Fundar 451 Resultados para: esset
Cum nuntiatum esset Gazaeis intrasse urbem Samson, circuierunt et insidiabantur ei in porta civitatis; tota autem nocte quieverunt praestolantes, ut, facto mane, exeuntem occiderent. (Liber Iudicum 16, 2)
latentibus apud se insidiis in cubiculo. Clamavitque ad eum: “Philisthim super te, Samson!”. Qui rupit vincula, quomodo si rumpat quis filum de stuppa tortum, cum odorem ignis acceperit; et non est cognitum in quo esset fortitudo eius. (Liber Iudicum 16, 9)
Cumque molesta ei esset et per multos dies iugiter eum urgeret, defecit anima eius et ad mortem usque lassata est. (Liber Iudicum 16, 16)
Videns illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum atque mandavit: “Ascendite adhuc semel, quia nunc mihi aperuit totum cor suum”. Qui ascenderunt, assumpta pecunia, quam promiserant. (Liber Iudicum 16, 18)
Quam cum esset ingressus, arripuit gladium et cadaver uxoris secundum ossa sua in duodecim partes ac frusta concidens misit in omnes terminos Israel. (Liber Iudicum 19, 29)
Nec latuit filios Beniamin, quod ascendissent filii Israel in Maspha. Interrogatusque Levita maritus mulieris interfectae quo modo tantum scelus perpetratum esset, (Liber Iudicum 20, 3)
Dixitque ei socrus: “Ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus? Sit benedictus, qui misertus est tui!”. Indicavitque ei apud quem esset operata et dixit: “Nomen viri est Booz”. (Liber Ruth 2, 19)
Cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior issetque ad dormiendum in extrema parte acervi manipulorum, venit abscondite et, discooperto a pedibus eius pallio, se proiecit. (Liber Ruth 3, 7)
Hic autem erat mos antiquitus in Israel pro redemptione et commutatione: ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum et dabat proximo suo. Hoc erat testimonium cessionis in Israel. (Liber Ruth 4, 7)
Cum esset Anna amaro animo, oravit Dominum flens largiter (Liber I Samuelis 1, 10)
Venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum: “Haec dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo pharaonis? (Liber I Samuelis 2, 27)
Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee quod constitutus esset Samuel propheta Domini. (Liber I Samuelis 3, 20)