Fundar 14 Resultados para: Tristis
Reversus est igitur rex Israel in domum suam tristis et indignans venitque in Samariam. (Liber I Regum 20, 43)
Venit ergo Achab in domum suam tristis et indignans super verbo, quod locutus fuerat ad eum Naboth Iezrahelites dicens: “Non dabo tibi hereditatem patrum meorum”. Et proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit panem. (Liber I Regum 21, 4)
Convenerunt autem ad me omnes, qui timebant verba Dei Israel pro transgressione eorum, qui de captivitate venerant; et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum. (Liber Esdrae 9, 4)
Dixitque mihi rex: “Quare vultus tuus tristis est, cum te aegrotum non videam? Nihil est aliud nisi tristitia cordis”. Et timui valde (Liber Nehemiae 2, 2)
Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus. (Liber Psalmorum 42, 6)
Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus. (Liber Psalmorum 42, 12)
Quia tu es Deus refugii mei; quare me reppulisti, et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? (Liber Psalmorum 43, 2)
Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus. (Liber Psalmorum 43, 5)
Animus gaudens aetatem floridam facit, spiritus tristis exsiccat ossa. (Liber Proverbiorum 17, 22)
Cor humile et facies tristis et plaga cordis mulier nequam. (Liber Ecclesiasticus 25, 31)
sed anima, quae tristis est super magnitudinem, quae incedit curva et infirma, et oculi deficientes et anima esuriens dabunt tibi gloriam et iustitiam, Domine. (Liber Baruch 2, 18)
Cum audisset autem adulescens verbum, abiit tristis; erat enim habens multas possessiones. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 22)