Fundar 1219 Resultados para: Sin
Timeo enim, ne forte, cum venero, non quales volo, inveniam vos, et ego inveniar a vobis, qualem non vultis; ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint; (Epistula II ad Corinthios 12, 20)
Tanta passi estis sine causa? Si tamen et sine causa! (Epistula ad Galatas 3, 4)
Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. (Epistula ad Galatas 4, 11)
Quae sunt per allegoriam dicta; ipsae enim sunt duo Testamenta, unum quidem a monte Sinai, in servitutem generans, quod est Agar. (Epistula ad Galatas 4, 24)
Illud vero Agar mons est Sinai in Arabia, respondet autem Ierusalem, quae nunc est; servit enim cum filiis suis. (Epistula ad Galatas 4, 25)
quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel et extranei testamentorum promissionis, spem non habentes et sine Deo in mundo. (Epistula ad Ephesios 2, 12)
Verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat; uxor autem timeat virum. (Epistula ad Ephesios 5, 33)
ut probetis potiora, ut sitis sinceri et sine offensa in diem Christi, (Epistula ad Philippenses 1, 10)
et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius audere sine timore verbum loqui. (Epistula ad Philippenses 1, 14)
illi autem ex contentione Christum annuntiant, non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. (Epistula ad Philippenses 1, 17)
non, quae sua sunt, singuli considerantes, sed et ea, quae aliorum. (Epistula ad Philippenses 2, 4)
Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus, (Epistula ad Philippenses 2, 14)