Fundar 113 Resultados para: Paenitentia gaudium tristitia consolatio
Tunc laetabitur virgo in choro, iuvenes et senes simul. “Et convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et laetificabo a dolore suo. (Liber Ieremiae 31, 13)
et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exsultationem cunctis gentibus terrae, quae audierint omnia bona, quae ego facturus sum eis; et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace, quam ego faciam eis. (Liber Ieremiae 33, 9)
SAMECH. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Ierusalem: “Haeccine est urbs, quam vocabant perfectum decorem, gaudium universae terrae?”. (Lamentationes 2, 15)
Defecit gaudium cordis nostri; versus est in luctum chorus noster. (Lamentationes 5, 15)
Ego enim speravi ab Aeterno salutem vestram; et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia, quae veniet vobis cito ab Aeterno, salutari vestro. (Liber Baruch 4, 22)
Et tu, fili hominis, ecce in die, quo tollam ab eis fortitudinem eorum et gaudium magnificentiae et delicias oculorum eorum et desiderium animae eorum, filios et filias eorum; (Prophetia Ezechielis 24, 25)
Et cessare faciam omne gaudium eius, sollemnitatem eius, neomeniam eius, sabbatum eius et omnia festa tempora eius; (Prophetia Osee 2, 13)
De manu inferni liberabo eos, de morte redimam eos? Ubi pestilentiae tuae, o mors? Ubi pestis tua, inferne? Consolatio abscondita est ab oculis meis”. (Prophetia Osee 13, 14)
Vinea exaruit, et ficus elanguit, malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt, quia evanuit gaudium a filiis hominum. (Prophetia Ioel 1, 12)
“Haec dicit Dominus exercituum: Ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit domui Iudae in gaudium et laetitiam et in sollemnitates praeclaras; veritatem tantum et pacem diligite. (Prophetia Zachariae 8, 19)
Ille autem respondens ait: “Nolo”; postea autem paenitentia motus abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 29)
Ait illi dominus eius: “Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 21)