Fundar 101 Resultados para: Novum Testamentum
Proicite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum. Et quare moriemini, domus Israel? (Prophetia Ezechielis 18, 31)
Et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum; (Prophetia Ezechielis 36, 26)
Ne, quaesumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum (Prophetia Danielis 3, 34)
Et revertetur in terram suam cum opibus multis, et cor eius adversum testamentum sanctum; et faciet et revertetur in terram suam. (Prophetia Danielis 11, 28)
Et venient super eum trieres, Romani; et percutietur et revertetur et indignabitur contra testamentum sanctum et faciet reverteturque et cogitabit adversum eos, qui dereliquerunt testamentum sanctum. (Prophetia Danielis 11, 30)
Et impios in testamentum errare faciet fraudulenter; populus autem scientium Deum suum obtinebit et faciet. (Prophetia Danielis 11, 32)
Neque mittunt vinum novum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 17)
Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 29)
Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri; alioquin supplementum aufert aliquid ab eo, novum a veteri, et peior scissura fit. (Evangelium secundum Marcum 2, 21)
Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres, alioquin dirumpet vinum utres et vinum perit et utres; sed vinum novum in utres novos”. (Evangelium secundum Marcum 2, 22)
Amen dico vobis: Iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei”. (Evangelium secundum Marcum 14, 25)
Dicebat autem et similitudinem ad illos: “Nemo abscindit commissuram a vestimento novo et immittit in vestimentum vetus; alioquin et novum rumpet, et veteri non conveniet commissura a novo. (Evangelium secundum Lucam 5, 36)