Fundar 21 Resultados para: Herbam
Qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam. Qui producit in montibus fenum et herbam servituti hominum. (Liber Psalmorum 147, 8)
Sicut fremitus leonis ita et regis ira, et sicut ros super herbam ita et gratia eius. (Liber Proverbiorum 19, 12)
Si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam fullonum, maculata es in iniquitate tua coram me, dicit Dominus Deus. (Liber Ieremiae 2, 22)
Dum exsultatis et magna loquimini diripientes hereditatem meam dum effusi estis sicut vituli super herbam et hinnitis sicut equi fortes, (Liber Ieremiae 50, 11)
Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi: “Domine Deus, propitius esto, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est?”. (Prophetia Amos 7, 2)
Et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi imbres super herbam, quae non exspectat virum et non praestolatur filios homi num. (Prophetia Michaeae 5, 6)
Petite a Domino pluviam in tempore pluviae serotinae. Dominus facit fulgura et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro. (Prophetia Zachariae 10, 1)
Ultro terra fructificat primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. (Evangelium secundum Marcum 4, 28)
Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam opportunam illis, propter quos et colitur, accipit benedictionem a Deo; (Epistula ad Hebraeos 6, 7)