Fundar 1990 Resultados para: Absalom coniuravit David Hierusalem et proditione regem Israhel et Ioab et populum
Et praecepit eis dicens: “Ego congregor ad populum meum; sepelite me cum patribus meis in spelunca Machpela, quae est in agro Ephron Hetthaei (Liber Genesis 49, 29)
Finitisque mandatis, quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum et obiit; appositusque est ad populum suum. (Liber Genesis 49, 32)
et ait ad populum suum: “Ecce, populus filiorum Israel multus et fortior nobis est; (Liber Exodus 1, 9)
sed veni, mittam te ad pharaonem, ut educas populum meum, filios Israel, de Aegypto”. (Liber Exodus 3, 10)
Qui dixit ei: “Ego ero tecum; et hoc habebis signum quod miserim te: cum eduxeris populum de Aegypto, servietis Deo super montem istum”. (Liber Exodus 3, 12)
Et audient vocem tuam; ingredierisque tu et seniores Israel ad regem Aegypti, et dicetis ad eum: Dominus, Deus Hebraeorum, occurrit nobis; et nunc eamus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro. (Liber Exodus 3, 18)
Ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum; tu autem eris ei ut Deus. (Liber Exodus 4, 16)
Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum: “Vide, ut omnia ostenta, quae posui in manu tua, facias coram pharaone; ego indurabo cor eius, et non dimittet populum. (Liber Exodus 4, 21)
Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron et dixerunt pharaoni: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto”. (Liber Exodus 5, 1)
Ait ad eos rex Aegypti: “Quare, Moyses et Aaron, sollicitatis populum ab operibus suis? Ite ad onera vestra”. (Liber Exodus 5, 4)
Igitur egressi exactores populi et praefecti eius dixerunt ad populum: “Sic dicit pharao: "Non do vobis paleas. (Liber Exodus 5, 10)
Reversusque est Moyses ad Dominum et ait: “Domine, cur afflixisti populum istum? Quare misisti me? (Liber Exodus 5, 22)