Encontrados 129 resultados para: virtus fortitudo

  • Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum. (Liber Proverbiorum 10, 29)

  • Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. (Liber Proverbiorum 14, 4)

  • Stultus irridet disciplinam patris sui ; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est: cogitationes autem impiorum eradicabuntur. (Liber Proverbiorum 15, 5)

  • Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio. (Liber Proverbiorum 15, 6)

  • Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities. (Liber Proverbiorum 20, 29)

  • Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua. (Liber Proverbiorum 24, 10)

  • Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo. (Liber Proverbiorum 31, 25)

  • Perversæ enim cogitationes separant a Deo ; probata autem virtus corripit insipientes. (Liber Sapientiae 1, 3)

  • sit autem fortitudo nostra lex justitiæ ; quod enim infirmum est, inutile invenitur. (Liber Sapientiae 2, 11)

  • Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo: qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. (Liber Sapientiae 6, 4)

  • Virtus enim tua justitiæ initium est, et ob hoc quod Dominus es, omnibus te parcere facis. (Liber Sapientiae 12, 16)

  • Non enim juratorum virtus, sed peccantium pœna, perambulat semper injustorum prævaricationem. (Liber Sapientiae 14, 31)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina