Encontrados 129 resultados para: virtus fortitudo

  • Dixit autem Judas : Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est, et nos non poterimus ædificare murum. (Liber Nehemiae 4, 10)

  • Et dixit eis : Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non præparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est : et nolite contristari : gaudium etenim Domini est fortitudo nostra. (Liber Nehemiae 8, 10)

  • et dixit eis: Dicite mihi quis sit populus iste, qui montana obsidet: aut quæ, et quales, et quantæ sint civitates eorum: quæ etiam sit virtus eorum, aut quæ sit multitudo eorum, vel quis rex militiæ illorum: (Liber Iudith 5, 3)

  • Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua: cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui. (Liber Iudith 9, 11)

  • Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi: sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. (Liber Iudith 9, 16)

  • Vivit enim Nabuchodonosor rex terræ, et vivit virtus ejus, quæ est in te ad correptionem omnium animarum errantium: quoniam non solum homines serviunt illi per te, sed et bestiæ agri obtemperant illi. (Liber Iudith 11, 5)

  • cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum: (Liber Esther 10, 2)

  • Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum? (Liber Iob 4, 6)

  • Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam? (Liber Iob 6, 11)

  • Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est. (Liber Iob 6, 12)

  • Si fortitudo quæritur, robustissimus est ; si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere. (Liber Iob 9, 19)

  • Apud ipsum est sapientia et fortitudo ; ipse habet consilium et intelligentiam. (Liber Iob 12, 13)


“Se quisermos colher é necessário não só semear, mas espalhar as sementes num bom campo. Quando as sementes se tornarem plantas, devemos cuidá-las para que as novas plantas não sejam sufocadas pelas ervas daninhas.” São Padre Pio de Pietrelcina