Encontrados 153 resultados para: remissionem gratiam

  • et ut det Dominus virtutem nobis, et illuminet oculos nostros, ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis, et sub umbra Baltassar filii ejus, et serviamus eis multis diebus, et inveniamus gratiam in conspectu eorum. (Liber Baruch 1, 12)

  • Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras, et educ nos propter te, et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt: (Liber Baruch 2, 14)

  • Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum. (Prophetia Danielis 1, 9)

  • Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? In planum: et educet lapidem primarium, et exæquabit gratiam gratiæ ejus. (Prophetia Zachariae 4, 7)

  • Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 28)

  • Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum. (Evangelium secundum Marcum 1, 4)

  • qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti. (Evangelium secundum Marcum 3, 29)

  • Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum. (Evangelium secundum Lucam 1, 30)

  • ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum (Evangelium secundum Lucam 1, 77)

  • Et venit in omnem regionem Jordanis, prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum, (Evangelium secundum Lucam 3, 3)

  • prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributionis. (Evangelium secundum Lucam 4, 19)

  • Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat? (Evangelium secundum Lucam 17, 9)


“A maior alegria de um pai é que os filhos se amem, formem um só coração e uma só alma. Não fostes vós que me escolhestes, mas o pai celeste que, na minha primeira missa, me fez ver todos os filhos que me confiava”.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina