Encontrados 153 resultados para: remissionem gratiam

  • Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. (Epistula ad Hebraeos 4, 16)

  • Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia. (Epistula ad Hebraeos 12, 28)

  • majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. (Epistula Iacobi 4, 6)

  • Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi: (Epistula I Petri 1, 13)

  • Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei. (Epistula I Petri 4, 10)

  • Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. (Epistula I Petri 5, 5)

  • Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi: obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis. (Epistula I Petri 5, 12)

  • Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. (Epistula III Ioannis 1, 4)

  • Subintroierunt enim quidam homines (qui olim præscripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes. (Epistula Iudae 1, 4)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina