Encontrados 464 resultados para: Foedus promissionem Abraham fidem semen sidera arena sacrificio

  • Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth: (Liber Genesis 23, 7)

  • Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens: (Liber Genesis 23, 10)

  • Adoravit Abraham coram populo terræ. (Liber Genesis 23, 12)

  • Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ. (Liber Genesis 23, 16)

  • Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan. (Liber Genesis 23, 19)

  • Erat autem Abraham senex, dierumque multorum: et Dominus in cunctis benedixerat ei. (Liber Genesis 24, 1)

  • Dixitque Abraham: Cave nequando reducas filium meum illuc. (Liber Genesis 24, 6)

  • Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui, et juravit illi super sermone hoc. (Liber Genesis 24, 9)

  • Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie, et fac misericordiam cum domino meo Abraham. (Liber Genesis 24, 12)

  • Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchæ uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua: (Liber Genesis 24, 15)

  • dicens: Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei. (Liber Genesis 24, 27)

  • At ille: Servus, inquit, Abraham sum: (Liber Genesis 24, 34)


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina