Encontrados 464 resultados para: Foedus promissionem Abraham fidem semen sidera arena sacrificio

  • Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo fœdus. (Liber Genesis 21, 27)

  • Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. (Liber Genesis 21, 28)

  • Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. (Liber Genesis 21, 33)

  • Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum. (Liber Genesis 22, 1)

  • Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus. (Liber Genesis 22, 3)

  • Dixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter. (Liber Genesis 22, 8)

  • Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum. (Liber Genesis 22, 11)

  • Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio. (Liber Genesis 22, 13)

  • Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens: (Liber Genesis 22, 15)

  • benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, (Liber Genesis 22, 17)

  • Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi. (Liber Genesis 22, 19)

  • Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan: venitque Abraham ut plangeret et fleret eam. (Liber Genesis 23, 2)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina