Liber Numeri, 28
1. dixit quoque Dominus ad Mosen
2. præcipe filiis Israël et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua
3. hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum
4. unum offeretis mane et alterum ad vesperam
5. decimam partem œphi similæ quæ conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin
6. holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini
7. et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini
8. alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum ejus oblationem suavissimi odoris Domino
9. die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio et liba
10. quæ rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno
11. in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos
12. et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes
13. et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino
14. libamenta autem vini quæ per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt
15. hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis
16. mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit
17. et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis
18. quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea
19. offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
20. et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem
21. et decimam decimæ per agnos singulos id est per septem agnos
22. et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis
23. præter holocaustum matutinum quod semper offertis
24. ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum
25. dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo
26. dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea
27. offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem
28. atque in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos per arietes duas
29. per agnos decimam decimæ qui simul sunt agni septem hircum quoque
30. qui mactatur pro expiatione præter holocaustum sempiternum et liba ejus
31. inmaculata offeretis omnia cum libationibus suis