1. PSALMUS. Canticum festi Dedicationis Templi. David.

2. Exaltabo te, Domine, quoniam extraxisti me nec delectasti inimicos meos super me.

3. Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.

4. Domine, eduxisti ab inferno animam meam, vivificasti me, ut non descenderem in lacum.

5. Psallite Domino, sancti eius, et confitemini memoriae sanctitatis eius,

6. quoniam ad momentum indignatio eius, et per vitam voluntas eius. Ad vesperum demoratur fletus, ad matutinum laetitia.

7. Ego autem dixi in securitate mea: “Non movebor in aeternum”.

8. Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.

9. Ad te, Domine, clamabam et ad Deum meum deprecabar.

10. Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis aut annuntiabit veritatem tuam?

11. Audivit Dominus et misertus est mei, Dominus factus est adiutor meus.

12. Convertisti planctum meum in choros mihi, conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia,

13. ut cantet tibi gloria mea et non taceat. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.





“A pessoa que nunca medita é como alguém que nunca se olha no espelho e, assim, não se cuida e sai desarrumada. A pessoa que medita e dirige seus pensamentos a Deus, que é o espelho de sua alma, procura conhecer seus defeitos, tenta corrigi-los, modera seus impulsos e põe em ordem sua consciência.” São Padre Pio de Pietrelcina