Znaleziono 252 Wyniki dla: testamentum animo fide spem iustitiam
fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Jacob coheredibus repromissionis ejusdem (Epistula ad Hebraeos 11, 9)
fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam præter tempus ætatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat (Epistula ad Hebraeos 11, 11)
fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones (Epistula ad Hebraeos 11, 17)
fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau (Epistula ad Hebraeos 11, 20)
fide Jacob moriens singulis filiorum Joseph benedixit et adoravit fastigium virgæ ejus (Epistula ad Hebraeos 11, 21)
fide Joseph moriens de profectione filiorum Israël memoratus est et de ossibus suis mandavit (Epistula ad Hebraeos 11, 22)
fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum (Epistula ad Hebraeos 11, 23)
fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis (Epistula ad Hebraeos 11, 24)
fide reliquit Ægyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit (Epistula ad Hebraeos 11, 27)
fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos (Epistula ad Hebraeos 11, 28)
fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Ægyptii devorati sunt (Epistula ad Hebraeos 11, 29)
fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem (Epistula ad Hebraeos 11, 30)