Znaleziono 131 Wyniki dla: potens fortis

  • an experimentum quæritis ejus qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis (Epistula II ad Corinthios 13, 3)

  • ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quæ operatur in nobis (Epistula ad Ephesios 3, 20)

  • quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium (Epistula I ad Timotheum 6, 15)

  • ob quam causam etiam hæc patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem (Epistula II ad Timotheum 1, 12)

  • amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere (Epistula ad Titum 1, 9)

  • in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari (Epistula ad Hebraeos 2, 18)

  • arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit (Epistula ad Hebraeos 11, 19)

  • in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus (Epistula Iacobi 3, 2)

  • ideo in una die venient plagæ ejus mors et luctus et fames et igni conburetur quia fortis est Deus qui judicavit illam (Apocalypsis Ioannis 18, 8)

  • longe stantes propter timorem tormentorum ejus dicentes væ væ civitas illa magna Babylon civitas illa fortis quoniam una hora venit judicium tuum (Apocalypsis Ioannis 18, 10)

  • et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens hoc impetu mittetur Babylon magna illa civitas et ultra jam non invenietur (Apocalypsis Ioannis 18, 21)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina