Znaleziono 109 Wyniki dla: Pax
misericordia et veritas obviaverunt sibi justitia et pax osculatæ sunt (Liber Psalmorum 84, 11)
pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum (Liber Psalmorum 118, 165)
fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis (Liber Psalmorum 121, 7)
declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israël (Liber Psalmorum 124, 5)
et videas filios filiorum tuorum pax super Israël (Liber Psalmorum 127, 6)
et si qui in vobis apti sunt conscribi inter nostros conscribantur et sit inter nos pax (Liber I Maccabaeorum 13, 40)
qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis illius (Liber Sapientiae 3, 9)
quæ communicatio sancto homini ad canem aut quæ pax bona diviti ad pauperem (Liber Ecclesiasticus 13, 22)
pax enim Dei super faciem terræ (Liber Ecclesiasticus 38, 8)
et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium gloriæ domui patris sui (Liber Isaiae 22, 23)
in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est (Liber Isaiae 22, 25)
et erit opus justitiæ pax et cultus justitiæ silentium et securitas usque in sempiternum (Liber Isaiae 32, 17)