Znaleziono 143 Wyniki dla: Lux
hoc est autem judicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera (Evangelium secundum Ioannem 3, 19)
iterum ergo locutus est eis Jesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitæ (Evangelium secundum Ioannem 8, 12)
quamdiu in mundo sum lux sum mundi (Evangelium secundum Ioannem 9, 5)
si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo (Evangelium secundum Ioannem 11, 10)
ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat (Evangelium secundum Ioannem 12, 46)
et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et subito circumfulsit eum lux de cælo (Actus Apostolorum 9, 3)
factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de cælo circumfulsit me lux copiosa (Actus Apostolorum 22, 6)
et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes jejuni permanetis nihil accipientes (Actus Apostolorum 27, 33)
quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiæ claritatis Dei in facie Christi Jesu (Epistula II ad Corinthios 4, 6)
manifesta autem sunt opera carnis quæ sunt fornicatio inmunditia luxuria (Epistula ad Galatas 5, 19)
eratis enim aliquando tenebræ nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate (Epistula ad Ephesios 5, 8)
et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu (Epistula ad Ephesios 5, 18)