Znaleziono 431 Wyniki dla: Jesu Maria Magdalene discipuli
videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio hæc (Evangelium secundum Matthaeum 26, 8)
prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Jesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha (Evangelium secundum Matthaeum 26, 17)
et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus et paraverunt pascha (Evangelium secundum Matthaeum 26, 19)
ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt (Evangelium secundum Matthaeum 26, 35)
et ecce unus ex his qui erant cum Jesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus (Evangelium secundum Matthaeum 26, 51)
hoc autem totum factum est ut implerentur scripturæ prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt (Evangelium secundum Matthaeum 26, 56)
Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Jesu Galilæo eras (Evangelium secundum Matthaeum 26, 69)
exeunte autem illo januam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Jesu Nazareno (Evangelium secundum Matthaeum 26, 71)
et recordatus est Petrus verbi Jesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare (Evangelium secundum Matthaeum 26, 75)
dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Jesu qui dicitur Christus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 22)
inter quas erat Maria Magdalene et Maria Jacobi et Joseph mater et mater filiorum Zebedæi (Evangelium secundum Matthaeum 27, 56)
cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Joseph qui et ipse discipulus erat Jesu (Evangelium secundum Matthaeum 27, 57)