Znaleziono 152 Wyniki dla: De Christo
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo (Epistula ad Ephesios 1, 2)
benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in cælestibus in Christo (Epistula ad Ephesios 1, 3)
in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quæ in cælis et quæ in terra sunt in ipso (Epistula ad Ephesios 1, 10)
ut simus in laudem gloriæ ejus qui ante speravimus in Christo (Epistula ad Ephesios 1, 12)
quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in cælestibus (Epistula ad Ephesios 1, 20)
et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati (Epistula ad Ephesios 2, 5)
et conresuscitavit et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu (Epistula ad Ephesios 2, 6)
ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ in bonitate super nos in Christo Jesu (Epistula ad Ephesios 2, 7)
ipsius enim sumus factura creati in Christo Jesu in operibus bonis quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus (Epistula ad Ephesios 2, 10)
quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israël et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo (Epistula ad Ephesios 2, 12)
nunc autem in Christo Jesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi (Epistula ad Ephesios 2, 13)
superædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Jesu (Epistula ad Ephesios 2, 20)