Znaleziono 129 Wyniki dla: testamentis mandata
Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua. (Liber Psalmorum 118, 63)
Multiplicata est super me iniquitas superborum ; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. (Liber Psalmorum 118, 69)
Jod. Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, et discam mandata tua. (Liber Psalmorum 118, 73)
Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adjuva me. (Liber Psalmorum 118, 86)
Paulominus consummaverunt me in terra ; ego autem non dereliqui mandata tua. (Liber Psalmorum 118, 87)
Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi. (Liber Psalmorum 118, 100)
Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei. (Liber Psalmorum 118, 115)
Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion. (Liber Psalmorum 118, 127)
Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ; omnem viam iniquam odio habui. (Liber Psalmorum 118, 128)
Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam. (Liber Psalmorum 118, 131)
Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua. (Liber Psalmorum 118, 134)
Tribulatio et angustia invenerunt me ; mandata tua meditatio mea est. (Liber Psalmorum 118, 143)