Znaleziono 341 Wyniki dla: spiritus
quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum. (Liber Psalmorum 102, 16)
qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem. (Liber Psalmorum 103, 4)
Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus. (Liber Psalmorum 106, 25)
Aures habent, et non audient ; neque enim est spiritus in ore ipsorum. (Liber Psalmorum 134, 17)
Et anxiatus est super me spiritus meus ; in me turbatum est cor meum. (Liber Psalmorum 142, 4)
Velociter exaudi me, Domine ; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum. (Liber Psalmorum 142, 7)
Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. (Liber Psalmorum 142, 10)
Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. (Liber Psalmorum 145, 4)
Emittet verbum suum, et liquefaciet ea ; flabit spiritus ejus, et fluent aquæ. (Liber Psalmorum 147, 7)
ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus ; (Liber Psalmorum 148, 8)
Omnis spiritus laudet Dominum ! Alleluja. (Liber Psalmorum 150, 6)
Et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos: (Liber I Maccabaeorum 13, 7)