Znaleziono 30 Wyniki dla: prophetiae Heli
Et audivit Heli sonitum clamoris, dixitque: Quis est hic sonitus tumultus hujus? At ille festinavit, et venit, et nuntiavit Heli. (Liber I Samuelis 4, 14)
Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi ejus caligaverant, et videre non poterat. (Liber I Samuelis 4, 15)
Et dixit ad Heli: Ego sum qui veni de prælio, et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait: Quid actum est, fili mi? (Liber I Samuelis 4, 16)
Et Achias filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod. Sed et populus ignorabat quo isset Jonathas. (Liber I Samuelis 14, 3)
Ejecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo. (Liber I Regum 2, 27)
Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat, (Evangelium secundum Lucam 3, 23)