Znaleziono 347 Wyniki dla: pater
Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est. (Evangelium secundum Ioannem 8, 56)
Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 15)
Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. (Evangelium secundum Ioannem 10, 17)
Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei. (Evangelium secundum Ioannem 10, 29)
Ego et Pater unum sumus. (Evangelium secundum Ioannem 10, 30)
quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis: Quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum? (Evangelium secundum Ioannem 10, 36)
Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. (Evangelium secundum Ioannem 10, 38)
Tulerunt ergo lapidem: Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. (Evangelium secundum Ioannem 11, 41)
Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. (Evangelium secundum Ioannem 12, 26)
Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc: (Evangelium secundum Ioannem 12, 27)
Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo: Et clarificavi, et iterum clarificabo. (Evangelium secundum Ioannem 12, 28)
Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. (Evangelium secundum Ioannem 12, 49)