Znaleziono 71 Wyniki dla: panis caeli
Et dicetis: Hæc dicit rex: Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aquæ pauxillum, donec revertar in pace. (Liber II Paralipomenon 18, 26)
Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. (Liber Iob 20, 14)
Terra de qua oriebatur panis, in loco suo igni subversa est. (Liber Iob 28, 5)
Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis. (Liber Iob 33, 20)
Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? (Liber Psalmorum 13, 4)
Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis? (Liber Psalmorum 52, 5)
et vinum lætificet cor hominis: ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet. (Liber Psalmorum 103, 15)
Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit. (Liber Psalmorum 104, 16)
pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. (Liber Proverbiorum 6, 26)
Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior. (Liber Proverbiorum 9, 17)
Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo. (Liber Proverbiorum 20, 17)
Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii. (Liber Proverbiorum 23, 3)