Znaleziono 1397 Wyniki dla: filii Noe filii Iapé
Et hi filii Sebeon: Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui: (Liber Genesis 36, 24)
Et isti filii Dison: Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan. (Liber Genesis 36, 26)
Hi quoque filii Eser: Balaan, et Zavan, et Acan. (Liber Genesis 36, 27)
Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi: (Liber Genesis 36, 31)
mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non. (Liber Genesis 37, 32)
Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph. (Liber Genesis 37, 33)
Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames: quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos. (Liber Genesis 41, 50)
Omnes filii unius viri sumus: pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali. (Liber Genesis 42, 11)
At illi: Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan: minimus cum patre nostro est, alius non est super. (Liber Genesis 42, 13)
et habitabis in terra Gessen: erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides: (Liber Genesis 45, 10)
Feceruntque filii Israël ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere. (Liber Genesis 45, 21)
Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem, (Liber Genesis 46, 5)