Znaleziono 698 Wyniki dla: eat
Misericordia vobis, et pax, et caritas adimpleatur. (Epistula Iudae 1, 2)
Beatus qui legit, et audit verba prophetiæ hujus, et servat ea, quæ in ea scripta sunt: tempus enim prope est. (Apocalypsis Ioannis 1, 3)
Et angelo Laodiciæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit: Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturæ Dei. (Apocalypsis Ioannis 3, 14)
Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuæ, et collyrio inunge oculos tuos ut videas. (Apocalypsis Ioannis 3, 18)
Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam, et honorem, et virtutem: quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt. (Apocalypsis Ioannis 4, 11)
Et omnem creaturam, quæ in cælo est, et super terram, et sub terra, et quæ sunt in mari, et quæ in eo: omnes audivi dicentes: Sedenti in throno, et Agno, benedictio et honor, et gloria, et potestas in sæcula sæculorum. (Apocalypsis Ioannis 5, 13)
et mortua est tertia pars creaturæ eorum, quæ habebant animas in mari, et tertia pars navium interiit. (Apocalypsis Ioannis 8, 9)
Et audivi vocem de cælo, dicentem mihi: Scribe: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos. (Apocalypsis Ioannis 14, 13)
Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus. (Apocalypsis Ioannis 16, 15)
Et dixit mihi: Scribe: Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt ; et dixit mihi: Hæc verba Dei vera sunt. (Apocalypsis Ioannis 19, 9)
Beatus, et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima: in his secunda mors non habet potestatem: sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis. (Apocalypsis Ioannis 20, 6)
Et ecce venio velociter. Beatus, qui custodit verba prophetiæ libri hujus. (Apocalypsis Ioannis 22, 7)