Znaleziono 162 Wyniki dla: bona
Et siluit omnis terra Juda omnibus diebus Simonis, et quæsivit bona genti suæ: et placuit illis potestas ejus et gloria ejus omnibus diebus. (Liber I Maccabaeorum 14, 4)
et cum probasset, sacerdotibus donavit multa bona, et alia atque alia munera: et accipiens manu sua, tribuebat eis. (Liber II Maccabaeorum 1, 35)
Ut ambules in via bona, et calles justorum custodias: (Liber Proverbiorum 2, 20)
Bene consurgit diluculo qui quærit bona ; qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis. (Liber Proverbiorum 11, 27)
Doctrina bona dabit gratiam ; in itinere contemptorum vorago. (Liber Proverbiorum 13, 15)
Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona. (Liber Proverbiorum 13, 21)
Errant qui operantur malum ; misericordia et veritas præparant bona. (Liber Proverbiorum 14, 22)
Lux oculorum lætificat animam ; fama bona impinguat ossa. (Liber Proverbiorum 15, 30)
Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est. (Liber Proverbiorum 16, 20)
qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona. (Liber Proverbiorum 19, 8)
Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ; statera dolosa non est bona. (Liber Proverbiorum 20, 23)
Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ ; super argentum et aurum gratia bona. (Liber Proverbiorum 22, 1)