Znaleziono 474 Wyniki dla: audire verba
Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi: Scribe, quia hæc verba fidelissima sunt, et vera. (Apocalypsis Ioannis 21, 5)
Et dixit mihi: Hæc verba fidelissima sunt, et vera. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quæ oportet fieri cito. (Apocalypsis Ioannis 22, 6)
Et ecce venio velociter. Beatus, qui custodit verba prophetiæ libri hujus. (Apocalypsis Ioannis 22, 7)
et dixit mihi: Vide ne feceris: conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum, et eorum qui servant verba prophetiæ libri hujus: Deum adora. (Apocalypsis Ioannis 22, 9)
Et dicit mihi: Ne signaveris verba prophetiæ libri hujus: tempus enim prope est. (Apocalypsis Ioannis 22, 10)
Contestor enim omni audienti verba prophetiæ libri hujus: si quis apposuerit ad hæc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. (Apocalypsis Ioannis 22, 18)