Znaleziono 8 Wyniki dla: Serpens Aeris
Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi? (Liber Genesis 3, 1)
Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini. (Liber Genesis 3, 4)
Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi. (Liber Genesis 3, 13)
et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas, et nullæ omnino aquæ: qui eduxit rivos de petra durissima, (Liber Deuteronomii 8, 15)
Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. (Liber Ecclesiastes 10, 11)
Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo. (Epistula II ad Corinthios 11, 3)
Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem: et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt. (Apocalypsis Ioannis 12, 9)
Et misit serpens ex ore suo post mulierem, aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine. (Apocalypsis Ioannis 12, 15)