Znaleziono 178 Wyniki dla: Josue
vocavit Josue omnem Israëlem, majoresque natu, et principes ac duces, et magistros, dixitque ad eos: Ego senui, et progressioris ætatis sum: (Liber Iosue 23, 2)
Congregavitque Josue omnes tribus Israël in Sichem, et vocavit majores natu, ac principes, et judices, et magistros: steteruntque in conspectu Domini, (Liber Iosue 24, 1)
Dixitque Josue ad populum: Non poteritis servire Domino: Deus enim sanctus et fortis æmulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis. (Liber Iosue 24, 19)
Dixitque populus ad Josue: Nequaquam ita ut loqueris erit, sed Domino serviemus. (Liber Iosue 24, 21)
Et Josue ad populum: Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque: Testes. (Liber Iosue 24, 22)
Dixitque populus ad Josue: Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus præceptis ejus. (Liber Iosue 24, 24)
Percussit ergo Josue in die illo fœdus, et proposuit populo præcepta atque judicia in Sichem. (Liber Iosue 24, 25)
Et post hæc mortuus est Josue filius Nun servus Domini, centum et decem annorum: (Liber Iosue 24, 29)
Servivitque Israël Domino cunctis diebus Josue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Josue, et qui noverunt omnia opera Domini quæ fecerat in Israël. (Liber Iosue 24, 31)
Post mortem Josue, consuluerunt filii Israël Dominum, dicentes: Quis ascendet ante nos contra Chananæum, et erit dux belli? (Liber Iudicum 1, 1)
Dimisit ergo Josue populum, et abierunt filii Israël unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent eam: (Liber Iudicum 2, 6)
Mortuus est autem Josue filius Nun, famulus Domini, centum et decem annorum, (Liber Iudicum 2, 8)