Znaleziono 504 Wyniki dla: Jesus
Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ: et ascendens in montem, sedebat ibi. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 29)
Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 32)
Et ait illis Jesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 34)
Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 8)
Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 13)
Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dicitis? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 15)
Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 17)
Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 20)
Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 21)
Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 24)
Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum: (Evangelium secundum Matthaeum 17, 1)
Et accessit Jesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 7)