Znaleziono 30 Wyniki dla: Heli
Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini. (Liber I Samuelis 1, 3)
Surrexit autem Anna postquam comederat et biberat in Silo. Et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini, (Liber I Samuelis 1, 9)
Factum est autem, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os ejus. (Liber I Samuelis 1, 12)
Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Æstimavit ergo eam Heli temulentam, (Liber I Samuelis 1, 13)
Tunc Heli ait ei: Vade in pace: et Deus Israël det tibi petitionem tuam quam rogasti eum. (Liber I Samuelis 1, 17)
et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli. (Liber I Samuelis 1, 25)
Et abiit Elcana Ramatha, in domum suam: puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis. (Liber I Samuelis 2, 11)
Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum, (Liber I Samuelis 2, 12)
Et benedixit Heli Elcanæ et uxori ejus: dixitque ei: Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro fœnore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum. (Liber I Samuelis 2, 20)
Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israëli, et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant ad ostium tabernaculi: (Liber I Samuelis 2, 22)
Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: Hæc dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Ægypto in domo Pharaonis? (Liber I Samuelis 2, 27)
Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio manifesta. (Liber I Samuelis 3, 1)