Znaleziono 99 Wyniki dla: Fide pœnitentiam
Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau. (Epistula ad Hebraeos 11, 20)
Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgæ ejus. (Epistula ad Hebraeos 11, 21)
Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit. (Epistula ad Hebraeos 11, 22)
Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. (Epistula ad Hebraeos 11, 23)
Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis, (Epistula ad Hebraeos 11, 24)
Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit. (Epistula ad Hebraeos 11, 27)
Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. (Epistula ad Hebraeos 11, 28)
Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt. (Epistula ad Hebraeos 11, 29)
Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem. (Epistula ad Hebraeos 11, 30)
Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace. (Epistula ad Hebraeos 11, 31)
Postulet autem in fide nihil hæsitans: qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur: (Epistula Iacobi 1, 6)
Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se? (Epistula Iacobi 2, 5)