Znaleziono 11 Wyniki dla: Epistola
scribens in epistola: Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum est prælium: et derelinquite eum, ut percussus intereat. (Liber II Samuelis 11, 15)
Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam, Mithridates, et Thabeel, et reliqui qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum: epistola autem accusationis scripta erat syriace, et legebatur sermone syro. (Liber Esdrae 4, 7)
Regis autem epistola ista continebat: Rex Antiochus Lysiæ fratri salutem. (Liber II Maccabaeorum 11, 22)
Ad Judæos vero regis epistola talis erat: Rex Antiochus senatui Judæorum, et ceteris Judæis salutem. (Liber II Maccabaeorum 11, 27)
Scripsi vobis in epistola: Ne commisceamini fornicariis: (Epistula I ad Corinthios 5, 9)
Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus: (Epistula II ad Corinthios 3, 2)
manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. (Epistula II ad Corinthios 3, 3)
Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me pœnitet: etsi pœniteret, videns quod epistola illa (etsi ad horam) vos contristavit, (Epistula II ad Corinthios 7, 8)
Et cum lecta fuerit apud vos epistola hæc, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur: et eam, quæ Laodicensium est, vos legatis. (Epistula ad Colossenses 4, 16)
Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 27)
Salutatio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epistola, ita scribo. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 17)